- SOREX
- SOREXex Graeco ὕραξ, infausti ominis olim fuit, unde Soricum concentu auspicia dirimi, ait Plin. l. 8. c. 57. Musoritis tamen Haereticis, in veneratione, Philostorg.At Sorices seu mures Moscovitici, animalcula abietum, terrae, et radicum latebras incolentia, tantâ odoris excellentiâ fragrant, ut ex musco compacti videantur. Unde Magnatum aulis exuviae illorum expetitae, cuiusmodi duas servari in Musaeo Kircheriano Romae notat Georg. de Sepibus in Descript. eius p. 29. Vide quoque supra ubi de Mure Pontico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.